- CAPITONES
- CAPITONESapud Arnobium, adv. Gentes l. 5. Ergo dicendum est quosdam Captiones, silunculos, frontones etc. sunt quibus caput solitô vastius. Glossae veteres: Capito, κεφαλίων. Plautus vero duros Capitones facete appellavit parasitos quod ollas sibi in caput frangi paterentur: in Persa, Actu. 1. sc. 2. v. 8. quos quia similiter Κεφαλίωνας Antenogenes dixit, hunc quoque iocum cum multis aliis Plautus a Graecis mutuatus dicatur. Athenaeus, l. 4. Εἱ δ᾿ὑμεῖς ὄντως οἱ φιλόσοφοι τὴν αὐτάρκειαν ἀσπάζεςθε, καὶ τὰ τῶ δείπνων εὐτελῆ τι ἐν ταῦθα παραγίνεςθε υηδὲν κληθέντες, ἢ ὡς εἰς ἀσώτιον μαγειρικὰ σκεύη καταλέγειν μαθησόμενοι, ἤ ὡς Α᾿νθηνογένους κεφαλίωνα ἀποςτοματιοῦντες, κατα γὰρ τὸν Σοφοκλέους Κηδαλίωνα, ἐςτὲ μαςτιγίαι, κέντρωνες, ἀλλοτριοφάγον. Unde Antenogenes diatribam aliquam περὶ παρασίτου insctipsisse videtru. Κέντρωνας autem eosdem appellabat Sophocles, quod stimulis pungerentur ac fodicarentur. Sic Scholastes Aristophavis κέντρωνα interpretatur φανερὸν κλέπτην, ὅτι βατανιζομένοις αὐτοῖς κέντρα προσφέρουσιν, apud Herald. ad Arnob d. l. ubi pro silunculis, quod sequuntur, Cilunculos reponit quoque, quod diminutivum a Cilo de quo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.